Kitap 5
20
Regum nobis induimus animos. Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent.
21
Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Levis est malitia, saepe mutatur, non in melius, sed in aliud. Vale.
1
Ad epistulam, quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit, postea rescribam. Seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti; quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit, ut sol vas quaestionem quam ut proponas? Utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi. Iterum ego tamquam Epicureus loquor?
2
Mihi vero idem expedit, quod tibi; aut non sum amicus, nisi quicquid agitur ad te pertinens, meum est. Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia. Nec secundi quicquam singulis est nec adversi; in commune vivitur. Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit; alteri vivas oportet, si vis tibi vivere.