Kitap 4
3
Non sunt ista bona, quae in te isti volunt congeri; unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona sunt neque mala. Fieri enim non potest, ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo levis et perferenda, modo expavescenda.
4
Labor bonum non est. Quid ergo est bonum? Laboris contemptio. Itaque in vanum operosos culpaverim. Rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minusque sibi vinci ac strigare permiserint, adprobaboadprobabo Haase; adprobator p; admirabor LPb. et clamabo: Tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera.
5
Generosos animos labor nutrit. Non est ergo, quod ex illo voto vetereex illo voto vetere Hense; ex illo vetere pLPb. parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes; et in totum iam per maxima acto viro turpe est etiamnunc deos fatigare. Quid votis opus est? Fac te ipse felicem. Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum; ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit.