Kitap 4
8
Dicam enimenim Mentel; etiam pLPb. quid sentiam: puto fortiorem esse eum, qui in ipsa morte est quam qui circa mortem. Mors enim admota etiam inperitis animum dedit non vitandi inevitabilia. Sic gladiator tota pugna timidissimus iugulum adversario praestat et errantem gladium sibi adtemperat. At illa, quae in propinquo est utique ventura, desiderat lentam animi firmitatem, quae est rarior nec potest nisi a sapiente praestari.
9
Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte sententiam et qualis esset eius natura velut propius inspectae indicantem. Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis revixisset et in morte nihil mali esse narraret expertus; accessus mortis quam perturbationem adferat, optime tibi hi dicent, qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt.
10
Inter hos Bassum licet numeres, qui nos decipi noluit. Is ait tam stultum esse, qui mortem timeat, quam qui senectutem. Nam quemadmodum senectus adulescentiam sequitur, ita mors senectutem. Vivere noluit, qui mori non vult. Vita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur. Quam ideo timere dementis est, quia certa expectantur, dubia metuuntur!
11
Mors necessitatem habet aequam et invictam. Quis queri potest in ea condicione se esse, in qua nemo non est? Prima autem pars est aequitatis aequalitas.
11
Sed nunc supervacuum est naturae causam agere, quae non aliam voluit legem nostram esse quam suam; quicquid conposuit, resolvit, et quicquid resolvit, conponit iterum.