Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 4

10 Aliquis tam insulsus intervenerit quam qui illi singula verba vellenti, tamquam dictaret, non diceret, ait: Dic, numquidnumquid Buecheler; numquam MSS. dicas. Nam Q. Haterinam Q. Hateri Lipsius; namque hateri pP; namq. aetheri L; namque hereri b. cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo; numquam dubitavit, numquam intermisit; semel incipiebat, semel desinebat.
11 Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus convenire; in Graecis hanc licentiam tuleris; nos etiam cum scribimus, interpungere adsuevimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exiluit, gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum.
12 Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Hanc ego in viro sapiente recipio, non exigo; ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.
13 Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit; perfrices frontem oportet et te ipse non audias. Multa enim inobservatus ille cursus feret, quae reprehendere velis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi