Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 4

5 Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis verisveris Erasmus; verbis MSS. bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta. Vale.
1 Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi aliquas voces nostrorum procerum. Non fuerunt circa flosculos occupati; totus contextus illorum virilis est. Inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt. Non est admirationi una arbor, ubi in eandem altitudinem tota silva surrexit.
2 Eiusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae historiae. Itaque nolo illas Epicuri existimes esse; publicae sunt et maxime nostrae. Sed inin added by Erasmus. illo magis adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia inexpectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo. Ita enim plerique iudicant. Apud me Epicurus est et fortis, licet manuleatus sit. Fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit.
3 Non est ergo quod exigas excerpta et repetita; continuum est apud nostros quicquid apud alios excerpitur. Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus nihil inventurum, cum intraverit, praeter illa, quae in fronte suspensa sunt. Ipsis permittimus, unde velint sumere exemplaria.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi