Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 3

3 Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci; nascitur, si modo intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet. Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus.
4 Mihi crede, verum gaudium res severa est. An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te volo; numquam deficiet, cum semel unde petatur inveneris.
5 Levium metallorum fructus in summo est; illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti. Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret. Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi