Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 3

5 Faciet quod solet; advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur. Omnia, quae dicturus sum, occupabit. Scrutabitur scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam. Ostendet mihi alium in adulterio, alium in popina, alium in aula.
6 Ostendet mihi M. LepidiLepidi Erasmus (from an unknown MS.); lepidum all known MSS. philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat. Hoc enim ad edendas operas tempus acceperat. De cuius secta cum quaereretur, Scaurus ait: Utique Peripateticus non est. De eodem cum consuleretur Iulius Graecinus, vir egregius, quid sentiret, Non possum, inquit, tibi dicere; nescio enim, quid de gradu faciat, tamquam de essedario interrogaretur.
7 Hos mihi circulatores, qui philosophiam honestius neglexissent quam vendunt, in faciem ingeret. Constitui tamen contumelias perpeti; moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit. Sed non est ista hilaritas longa. Observa; videbis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere et acerrime rabere.
8 Propositum est adgredi illum et ostendere, quanto pluris fuerit, quom multis minoris videretur. Vitia eius etiam si non excidero, inhibebo; non desinent, sed intermittent. Fortasse autem et desinent, si intermittendi consuetudinem fecerint. Non est hoc ipsum fastidiendum, quoniam quidem graviter adfectis sanitatis loco est bona remissio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi