Kitap 3
3
Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui: Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum. Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt. Quicquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis.
4
At cum istud exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis veneris quam quo, interest, et ideo nulli loco addicere debemus animum. Cum hac persuasione vivendum est: Non sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est.
5
Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum varietatibus, in quas subinde priorum taedio migras. Prima enim quaeque placuisset, si omnem tuam crederes. Nunc nonnunc non Schweighäuser; nunc pL; non other MSS. peregrinaris, sed erras et agens ac locum ex loco mutas, cum illud, quod quaeris, bene vivere, omni loco positum sit.