Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 3

8 Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset: Et quomodo possum? Vix vivo. Noli, obsecro te, inquit, istuc dicere; non vides, quam multos servos valentissimos habeas? Bona mens nec commodatur nec emitur. Et puto, si venalis esset, non haberet emptorem. At mala cotidie emitur.
9 Sed accipe iam quod debeo et vale. Divitiae sunt ad legem naturae conposita paupertas. Hoc saepe dicit Epicurus aliter atque aliter; sed numquam nimis dicitur, quod numquam satis discitur. Quibusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt. Vale.
1 Hoc tibi soli putas accidisse et admirans quasi rem novam, quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque mentis? Animum debes mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, licet, ut ait Vergilius noster, Terraeque urbesque recedant, sequentur te, quocumque perveneris, vitia.
2 Hoc idem querenti cuidam Socrates ait: Quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas? Premit te eadem causa, quae expulit. Quid terrarum iuvare novitas potest? Quid cognitio urbium aut locorum? In inritum cedit ista iactatio. Quaeris quare te fuga ista non adiuvet? Tecum fugis. Onus animi deponendum est; non ante tibi ullus placebit locus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi