Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 3

2 Clamo mihi ipse: Numera annos tuos, et pudebitAfter pudebit Thomas and Hense 2 insert te. eadem velle, quae volueras puer, eadem parare. Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia. Dimitte istas voluptates turbidas, magno luendasluendae Pincianus; levandas or leundas or leuaturas MSS.; non venturae tantum, sed praeteritae nocent. Quemadmodum scelera etiam si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit; ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est. Non sunt solidae, non sunt fideles; etiam si non nocent, fugiunt.
3 Aliquod potius bonum mansurum circumspice. Nullum autem est, nisi quod animus ex se sibi invenit. Sola virtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vincunt.
4 Quando ad hoc gaudium pervenire continget? Non quidem cessatur adhuc, sed festinetur.festinetur Gronovius; festinatur MSS. Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum inpendas, si effici cupis. Delegationem res ista non recipit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi