Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 3

16 Quod facere te moneo, scio certe te fecisse; nunc admoneo, ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem. Hebetabitur enim et minus habebit vigoris, cum exurgendum erit. Abduc illum a privata causa ad publicam. Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentiorispotentioris inferior MSS.; the others read potentioribus. viribus denuntiabitur dolor. Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
17 Pauper fiam; inter plures ero. Exul fiam; ibi me natum putabo, quo mittar. Alligabor; quid enim? Nunc solutus sum? Ad hoc me natura grave corporis mei pondus adstrinxit. Moriar; hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse.
18 Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi; nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit aut exuit. Emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil restat, bona pariter malaque submota sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi