Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 3

11 Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est, ut beneficio eius nihil timendumtimendum p; anteferendum L; anteferendum timendum Pb; ante (a te Lipsius) verendum Gertz. sit. Securus itaque inimici minas audi.
12 Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera, et ad id te quod est iniquissimum conpara. Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre, quid in quaque re sit; scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.
13 Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque maiusculis pueris evenit: illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt. Non hominibus tantum, sed rebus persona demenda est et reddenda facies sua.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi