Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 20

1 Quotiens aliquid inveni, non expecto, donec dicas in commune. Ipse mihi dico. Quid sit, quod invenerim quaeris; sinum laxa, merum lucrum est. Docebo, quomodo fieri dives celerrime possis. Quam valde cupis audire! nec inmerito; ad maximas te divitias conpendiaria ducam. Opus erit tamen tibi creditore; ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.
2 Paratum tibi creditorem dabo Catonianum illum, a te mutuum sumes. Quantulumcumque est, satis erit, si, quidquid deerit,deerit later MSS.; dederit BA. id a nobis petierimus. Nihil enim, mi Lucili, interest, utrum non desideres an habeas. Summa rei in utroque eadem est: non torqueberis.
2 Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges— contumax est, non potest vinci, suum poscit—sed ut quicquid naturam excedit, scias precarium esse, non necessarium.
3 Esurio; edendum est. Utrum hic panis sit plebeius an siligineus, ad naturam nihil pertinet; illa ventrem non delectari vult, sed impleri. Sitio; utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus calix an manus concava, nihil refert.
4 Finem omnium rerum specta, et supervacua dimittes. Fames me appellat; ad proxima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendavit quodcumque comprendero.
5 Nihil contemnit esuriens.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi