Kitap 20
7
Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum anteccdat antecedat; turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, autdeiciant aut later MSS.; deiciantur ut BA. qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant. Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent; turpe est videri eas te habere sarcinas totas, quae e tutotuto later MSS.; toto BA; e toto Buecheler. concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie vehuntur, ne sol, ne frigus teneram cutem laedat; turpe est neminem esse in comitatu tuocomitatu tuo Buecheler; comitatu(o) BA. puerorum, cuius sana facies medicamentum desideret.
8
Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt, qui vitia tradunt et alio aliunde transerunt.transerunt Hense; transeunt BA. Pessimum genus horum hominum videbatur, qui verba gestarent; sunt quidam, qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim profecit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum.