Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 20

1 Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perveni; nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod leviter excipias,After excipias, quod dei. by Buecheler. indignandum nihil nisinisi later MSS.; om. BA. ipse indignando adstruas.
2 Non habet panem meusmeus later MSS.; meum BA. pistor; sed habet vilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus. Malum pane, inquis. Exspecta: bonus fiet. Etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet. Ideo non est ante edendum quam illa imperat; exspectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem habere coepero aut fastidire desiero.
3 Necessarium est parvo adsuescere: multae difficultates locorum, multae temporum etiam loeupletibus locupletibus et instructis ad voluptatemad voluptatem P. Thomas; advobus optantem BA. prohibentesprohibentes Pinc.; prohibent et BA. occurrent. Quidquid vult habere nemo potest, illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti. Magna pars libertatis est bene moratus venter et contumeliae patiens.
4 Aestimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibi ipsa adsuescit; non unctores, non balineum, non ullum aliud remedium quam temporis quaero. Nam quod labor contraxit, quies tollit. Haec qualiscumque cena aditialiaditiali Erasmus; adiali BA. iucundior erit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi