Kitap 20
16
Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur. Quaero, quid sit; dicitur mulsum et habeam poposcisse, a balneo exisse. Excedebat. inquit, huius diem cena minime, valde enim frugaliter vivebat; nihil consumebat nisi noctem. Itaque credendo dicentibus illum quibusdam avarum et sordidum vos, inquit, illum et lychnobium dicetis.
17
Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates; varia sunt, innumerabiles habent facies, comprendi eorum genera non possunt. Simplex recti cura est, multiplex pravi, et quantumvis novas declinationes capit. Idem moribus evenit; naturam sequentium faciles sunt, soluti sunt, exiguas differentias habent; his distorti plurimum et omnibus et inter se dissident.
18
Causa tamen praecipua mihi videtur huius morbi vitae communis fastidium. Quomodo cultu se a ceteris distinguunt, quomodo elegantia cenarum, munditiis vehiculorum, sic sese add. Hense. volunt separare etiam temporum dispositione.dispositione Muretus; dispositiones MSS. Nolunt solita peccare,peccare Erasmus; spectare MSS. quibus peccandi praemium infamia est. Hanc petunt omnes isti, qui, ut ita dicam, retroretro Pincianus; recto MSS. vivunt.
19
Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum; illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus. Vale.