Kitap 20
16
Nunc de capite, nunc de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur. Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc tcmptamur temptamur et expellimur; hoc evenire solet in alieno habitantibus.
17
At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri impudcntius inpudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit. vide in quanta caecitate mens nostra sit!
18
Hoc quod futurum dico, cum maxime fit, et pars eius magna iam facta est, nam quod viximus. Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant. Non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur. Ad mortem dies extremus pervenit, acceditaccedit later MSS.; accidit BA. omnis. Carpit nos illa, non corripit.
18
Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum iudieat iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.