Kitap 20
10
Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixumobnixum codd. Laur. and Ottobon.; obnoxium BA. et lassitudinem corporis animo sublevantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset, sed nisi recte facere non posset. Intelleximus in illo perfectam esse virtutem.
11
Hanc in partes divisimus; oportebat cupiditates refrenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui; conprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus officium. Ex quo ergo virtutem intelleximus? Ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.