Kitap 20
1
Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus; solvendo non eris. Convenerat quidem, ut tua priora essent, tu scriberes, ego rescriberem. Sed non ero difficilis; bene credi tibi scio. Itaque in anticessum dabo nec faciam, quod Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam si rem nullam habebit, quod in buccam venerit, scribat.
2
Numquam potest deesse, quod scribam, ut omnia illa, quae Ciceronis implent epistulas, transeam: quis candidatus laboret; quis alienis, quis suis viribus pugnet; quis consulatum fiducia Caesaris, quis Pompei, quis arcae petat; quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
2
Sua satius est mala quam aliena tractare, se excutere et videre, quam multarum rerum candidatus sit, et non suffragari.
3
Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire. Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem?