Kitap 2
12
Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit; aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest; hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue. Si minus, vitio vitium repelle; spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
13
Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave; crede quod mavis. Si plures habethabet Madvig; habes and habebis MSS. sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi, cum coepit inpelli, nec timorem suum redigit ad verum. Nemo dicit: Vanus auctor est, vanus haec aut finxit aut credidit. Damus nos aurae ferendos.aurae ferendos Buecheler; referendis MSS.
14
Expavescimus dubia pro certis. Non servamus modum rerum. Statim in timorem vertitvertit Haase; venit MSS. scrupulus.