Kitap 2
9
Detraxi tibi non pusillum negotii; una mercedula et unum Graecum ad haec beneficia accedet. Ecce insigne praeceptum: Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur. Quis hoc, inquis, dicit? Idem qui supra. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam? Babae et Isionis? Non ita est; nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
10
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare. Cum aspexeris, quot te antecedant, cogita, quot sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam, cogita, quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris? Te ipse antecessisti.
11
Finem constitue, quem transire ne velis quidem,ne possis quidem si velis MSS.; order corrected by Gertz. si possis; discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora quam adsecutis. Si quid in illis esset solidi, aliquando et inplerent; nunc hauriendum sitim concitant. Mittanturmittantur Madvig; imitantur MSS. speciosi apparatus. Et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem, ut det, quam a me, ne petam? Quare autem petam? Oblitus fragilitatis humanae congeram? In quid laborem? Ecce hic dies ultimus est. Ut non sit; prope ab ultimo est Vale.