Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 2

3 Multa secuntur incommoda huic deditos curae; primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit. Deinde copia ciborum subtilitas inpeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunioieiunio Madvig; in ieiuno pPb; in ieiunio L 1. iturae regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est.
4 Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille, ut ita dicam, saliarissaliaris Madvig; salutaris pLb; saltaris P. aut, ut contumeliosius dicam, fullonius; quoiusquoius Buecheler; quos (quod) libet MSS. libet ex his elige usum rudem, facilem.
5 Quicquid facies, cito redi a corpore ad animum. Illum noctibus ac diebus exerce; labore modico alitur ille. Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem. Id bonum cura, quod vetustate fit melius.
6 Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus; dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit; possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi