Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 19

1 Desideras tibi scribi a me, quid sentiam de hac quaestione iactataiactata Hense; iacta BA. apud nostros: an iustitia, fortitudo, prudentia ceteraeque virtutes animalia sint. Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere. Faciam quod desideras, et quid nostris videatur, exponam. Sed me in alia esse sententia profiteor: puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque. Quae sint ergo quae antiquos moverint, vel quae sint quae antiqui moverint, dicam.
2 Animum constat animal esse, cum ipse efficiat, ut simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint. virtus autem nihil aliud est quam animus quodammodo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil sine impetu potest. Si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est. Si animal est, inquit, virtus, habet ipsa virtutem.
3 Quidni habeat se ipsam? Quo modo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per se. Ergo, inquit, et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur. Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia.
3 Quaeris, quid adversus istud respondeatur? Unaquaeque ex istis res animal erit; multa animalia non erunt. Quare? Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi