Kitap 19
18
Ad veras potius te converte divitias. Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitatefelicitate later MSS.; facilitate BA. faciamus. Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint. Turpe est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.
19
‘Quid ergo faciam, si ista non fuerint?’ Quaeris, quod sit remedium inopiae? Famem fames finit; alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant? Quid refert, quantulum sit, quod tibi possit negare fortuna?
20
Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit. Liber est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. Itaita later MSS.; ista BA. est: nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem.
20
Haec nobis Attalus dixitAfter dixit later MSS. have natura omnibus dixit; om. BA.; quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis. Vale.
1
Quid vocentur Latine sophismata, quaesisti a me. Multi temptaverunt illis nomen inponere, nullum haesit, videlicet, quia res ipsa non recipiebatur a nobis nec in usu erat, nomini quoque repugnatum est. Aptissimum tamen videtur mihi, quo Cicero usus est: cavillationes vocat.
2
Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior.