Kitap 19
14
Diu, inquit, mihi inposuere divitiae. Stupebam, ubi aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat. Existimabam similia esse quae latercnt laterent, his, quae ostenderentur. Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis caclatas caelata et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas; hinc puerorum perspicuos cultu atque forma greges, hinc feminarum, et aha, quae res suas recognoscens summi imperii fortuna protulerat.
15
Quid hoc est, inquam, aliud nisialiud nisi later MSS.; aliud BA. inritare cupiditates hominum per se incitatas? Quid sibi vult ista pecuniae pompa? Ad discendam avaritiam convenimus? At mehercules minus cupiditatis istinc effero quam adtuleram. Contempsi divitias, non quia supervacuae, sed quia pusillae sunt. vidistine, quam intra paucas horas ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit?
16
Hoc totam vitam nostram occupavit, quod totum diem occupare non potuit?
16
Accessit illud quoque: tam supervacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus.
17
Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus: Quid miraris? Quid stupes? Pompa est. Ostenduntur istae res, non possidentis, et dum placent, transeunt.