Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 19

27 Quis nescit hoc ipso non esse bonum id, quod futurum est, quia futurum est? Nam quod bonum est, utique prodest. Nisi praesentia prodesse non possunt; si non prodest, bonum non est; si prodest, iam est. Futurus sum sapiens; hoc bonum erit, cum fuero, interim non est. Prius aliquid esse debet, deinde quale esse.
28 Quomodo, oro te, quod adhuc nihil est, iam bonum est? Quomodo autem tibi magis vis probari non esse aliquid, quam si dixero: futurum est? Nondum enim venisse apparet quod venit, ver secuturum est: scio nunc hiemem esse. Aestas secutura est: scio aestatem non esse. Maximum argumentum habeo nondum praesentis futurum esse.
29 Sapiam, spero, sed interim non sapio. Si illud bonum haberem, iam hoc carerem malo. Futurum est, ut sapiam; ex hoc licet nondum sapere me intellegas. Non possum simul et in illo bono et in hoc malo esse; duo ista non coeunt nec apud eundem sunt una malum et bonum.
30 Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus. Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit. Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam prospicit, ut sciat, quomodo alligatus exeat calculus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi