Kitap 19
19
Etiam si quid e vagari libet, amplos habet illa spatiososquespatiososque later MSS.; speciososque BA. secessus: de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, anan later MSS.; in BA. corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur. Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt; haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant.
20
Obsecro vos, tam necessariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili terimus? Quid mihi profuturum est scire, an aliud sit sapientia, aliud sapere? Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, hoc non essehoc non esse add. Muretus.? Temere me geram, subibosubibo Erasmus; subito BA. huius voti aleam: tibi sapientia, mihi sapere contingat; pares erimus.