Kitap 19
16
Ego in hoc volo sapiens esse, ut sapiam. Quid ergo? Non est id bonum, sine quo nec illud bonum est? Vos certe dicitis sapientiam, si sine usu detur, accipiendam non esse. Quid est usus sapientiae? Sapere; hoc est in illa pretiosissimum, quo detracto supervacua fit. Si tormenta mala sunt, torqueri malum est, adeo quidem, ut illa non sint mala, si quod sequitur detraxeris. Sapientia habitus perfectae mentis est, sapere usus perfectae mentis. Quomodo potest usus eius bonum non esse, quae sine usu bonum nonnon later MSS.; om. BA. est?
17
Interrogo te, an sapientia expetenda sit; fateris. Interrogo, an usus sapientiae expetendus sit; fateris; negas enim te illam recepturum, si uti ea prohibearis. Quod expetendum est, bonum est. Sapere sapientiae usus est, quomodo eloquentiae eloqui, quomodo oculorum videre. Ergo sapere sapientiae usus est, usus autem sapientiae expetendus est; sapere ergo expetendum est. Si expetendum est, bonum est.
18
Olim ipse me damno, qui illos imitor, dum accuso, et verba apertae rei impendo. Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit? Si algor malum est, malum sit algere? Si vita bonum est, et vivere bonum sit? Omnia ista circa sapientiam, non in ipsa sunt. At nobis in ipsa commorandum est.