Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 19

5 Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: vultis sapere. Ergo expetenda res est sapere. Si expetenda res est, bona est. Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non sinit. Ego illam, si pateris, adiungam. Expetendum est, inquiunt, quod bonum est: expetibile, quod nobis contingit, cum bonum consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit.
6 Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat. Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere.et sapientiam bonum et sapere ed. Mentel.; et s. et b. s. B; et s. b. s. A; et s. b. et s. bonum later MSS.
7 Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum; nostris incipiamus armis confligere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi