Kitap 19
9
Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultuscultus Muretus; luxus BA. primum corporum esse diligentior incipit. Deinde supellectili laboratur. Deinde in ipsas domos inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor. Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
10
Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
11
Sunt qui sensus praecidant et hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et audienti suspicionem sui fecerit. Sunt qui illosillos later MSS.; illo BA. detineant et porrigant. Sunt qui non usque ad vitium accedant, necesse est enim hoc facere aliquid grande temptanti, sed qui ipsum vitium ament. Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto descivisse non erit dubium.
11
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.