Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 19

8 Sisi before iustitia and fortitudo added by Muretus. iustitia animal est, si fortitudo, si ceteraesi ceterae Muretus; sic ceterae (cetetre) BA. virtutes, utrum desinunt esse animalia, subinde autemautem edd.; aut or ut MSS. rursus incipiunt, an semper sunt?
8 Desinere virtutes non possunt. Ergo multa animalia, immo innumerabilia, in hoc animo versantur.
9 Non sunt, inquit, multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra sunt. Talem ergo faciem animi nobis proponimus, qualis est hydrae multa habentis capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex illis capitibus animal est, sed animalis caput, ceterum ipsa unum animal est. Nemo in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem; hae partes erant eius; partes autem non sunt animalia. Quid est, quo colligas iustitiam animal esse?
10 Agit, inquit, aliquid et prodest. Quod autem agit et prodest, impetum habet; quod autem impetum habet,quod habet added by later MSS.; om. BA. animal est. Verum est, si suum impetum habet; suum autem non habet,suum habet later MSS.; om. BA. sed animi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi