Kitap 19
1
Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes, quisquis sibi se propitiavit. Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait de plebe deos. Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse; singulis enim et Genium et Iunonem dederunt.
2
Postea videbimus, an tantum dis vacet, ut privatorum negotia procurent; interim illud scito, sive adsignati sumus, sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam gravius, quam si inprecatus fueris, ut se habeat iratum.
2
Sed non est quare cuiquam, quem poena putaveris dignum, optes, ut infestos deos habeat; habet, inquam, etiam si videtur eorum favore produci.
3
Adhibe diligentiam tuam et intuere, quid sint res nostrae, non quid vocentur; et scies plura mala contingere nobis quam accidere. Quotiens enim felicitatis etet Schweighaeuser; est BA. causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur? Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt?