Kitap 17_18
12
Quid ergo? inquit, et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo? Gloriam quoque, inquit, latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit. Diversa horum condicio est et illius. Quare? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt.
13
Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio. Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident.
14
Sed laus, inquit, nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est. Cum dicuntdicunt Lipsius; dicant BA. claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam,redditam later MSS.; reddi iam BA. non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est.