Kitap 17_18
9
Claritas, inquit, laus est a bonis bono reddita; laus oratio, vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit bonorum, nonbonorum non inserted by Erasmus. bonum. Nec enim quicquid vir bonus facit, bonum est. Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est.
10
Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudatilaudati Madvig; laudantis BA. bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat. Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est, cuius actio est, non nostrum, qui laudamur. Atqui hoc quaerebatur.
11
Respondebo nunc singulis cursim. Primum, an sit aliquod ex distantibus bonum, etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia? Potest et unius boni viri iudicio esse contenta; unus nosunus nos Hense; nos BA. bonus bonos iudicat.