Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 17_18

14 Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram transeam. Quaeritur enim, an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem advocaturus. Quod facere illi necessarium est, cum ad haec civilia et domestica venitur et, ut ita dicam, mortalia. In his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis ordinatori. Proderit ergo sapiens aliquando sapienti, suadebit enim. Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.
15 Praeterea secundum naturam est et amicos complecti et amicorum auctuauctu Haase; actu BA. ut suo proprioque laetari. Nam nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu valet, virtus autem suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum; facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi adsumpserit.
15 Quaeret itaque aut perfectum virum aut proficientem vicinumque perfecto. Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuverit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi