Kitap 17_18
14
Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare? Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectorisac pectoris later MSS.; acceptoris BA. tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam?
14
Nega nunc magnum beneficium esse naturae, quod necesse est mori. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem videre tot consciam scelerum, Excutienda vitae cupidocupido later MSS.; cui pido BA. est discendumque nihil interesse, quando patiaris, quod quandoque patiendum est.
15
Quam bene vivas refert, non quam diu; saepe autem in hoc estest Gruter; esse BA. bene, ne diu. Vale.
1
Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem; sic epistula tua mihi fecit iniuriam. Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.