Kitap 17_18
24
Multum autem ad rem pertinet, quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur, non hoc animo legit illud egregium: fugit inreparabile tempus: vigilandum est; nisi properamus, relinquemur; agit nos agiturque velox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus; sed ut observet, quotiens vergilius de celeritateceleritate later MSS.; claritate BA. temporum dicit, hoc uti verbo illum fugit. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
25
Ille, qui ad philosophiam spectat, haec eadem quo debet, adducit: numquam vergilius, inquit, dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapirapi later MSS.; rapit BA.; quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare? Meliora praetervolant, deteriora succedunt.
26
Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est. Id exhauriri aliisaliis Haase; in aliis BA. potius patimur, ut nobis faecem reservemus? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat: Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit.