Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 17_18

18 Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.
19 At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
20 Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, Non credis, inquit, animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi? Magni ista crediderunt viri.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi