Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 17_18

11 De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit; magis tamen feriuntur animi, cum carmina eiusmodi dicta sunt: Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit. Quod vult habet, qui velle quod satis est potest.
12 Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.
12 Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cumcum later MSS.; om. BA. videris, urge, hoc preme, hoc oneraonera later MSS.; honora BA. relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius; veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.
13 Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi