Kitap 17_18
1
Id, de quo quaeris, ex his est, quae scire tantum eo, ut scias, pertinet. Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem. Statim expediam, illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat.
2
Nec passim carpenda sunt nec avide invadenda universa; per partes pervenietur ad totum. Aptari onus viribus debet nec plus occupari quam cui sufficere possimus. Non quantum vis, sed quantum capis, hauriendum est. Bonum tantum habe animum; capies quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat.
3
Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium. Idem, inquit, et docenti et discenti debet esse propositum: ut ille prodesse velit, hic proficere.
4
Qui ad philosophum venit, cotidie aliquid secum boni ferat: aut sanior domum redeat aut sanabilior. Redibit autem; ea philosophiae vis est, ut non studentes, sed etiam conversantes iuvet. Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt. Et qui ad philosophum fuerunt, traxerint aliquid necesse est, quod prodesset etiam neglegentibus. Attende, quid dicam: neglegentibus, non repugnantibus.