Kitap 17_18
11
Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video: latrunculis ludimus. In supervacuis subtilitas teritur; non faciunt bonos ista, sed doctos. Apertior res est sapere, immo simpliciter satiussatius Buecheler; faucis BA. est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.
12
Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus; non vitae sed scholae discimus. Vale.
1
Ubi illa prudentia tua? Ubi in dispiciendis rebus subtilitas? Ubi magnitudo? Iam pusilla te res angitte res angit later MSS.; tangit BA; pusilla tangunt Erasmus.? Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent—habeant enim sane nomen, quod illis noster errorerror Madvig; e priori or epicurus BA. inposuit, et vocentur, quo turpius non sint—omnibus rebus tuis desset aliquid; nuncdesset aliquid; nunc inserted by Hense. desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.