Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 17_18

7 An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo? Quantam intentionem prudentia? Quantam modestiam et quietem reverentia? Quantam serenitatem laetitia? Quantum rigorem severitas? Quantam remissionem lenitas? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent.
7 Omnes autem, quas rettuli, virtutes bonabona later MSS.; bonae BA. sunt, et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit?
8 Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res, ut ait Lucretius. Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent; ergo corpora sunt.
9 Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat,inhibeat Gertz; iubeat BA. corpus est. Quid ergo? Non timor retinet? Non audacia inpellit? Non fortitudo inmittit et impetum dat? Non moderatio refrcnat refrenat ac revocat? Non gaudium extollit? Non tristitia adducit?
10 Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio. Quod imperat corpori, corpus est,est later MSS.; sit BA. quod vim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporalest,corporalest Windhaus; corporalis BA; corporalis res est later MSS. bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporalecorporale later MSS.; corporalis BA. est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi