Kitap 17_18
3
Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeris: bonum an corpus sit?
4
Bonum facit: prodest enim.facit: prodest enim Schweighaeuser; prodest, facile enim BA. Quod facit, corpus est. Bonum agitat animum et quodammodo format et continet, quae propriaergo propria MSS.; propria Schweighaeuser. sunt corporis. Quae corporis bona sunt, corpora sunt; ergo et quae animi sunt.
5
Nam et hoc corpus est. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae aiunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint—ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam—tamquam ira, amor, tristitia,nisinisi Gertz; si BA. dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo? Tam manifestas notas corporis credis inprimiinprimi later MSS.; incrimine BA. nisi a corpore?
6
Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, utut Windhaus and Gertz, with cod. Velz.; et BA. avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.