Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 17_18

1 Quae observanda tibi sint, ut tutior vivas, dicam. Tu tamen sic audias censeo ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris.
1 Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.
2 Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus, ut multi in illo remedii causa delituerint. Quem quis contemnit, violatviolat Buecheler; vincit BA. sine dubio, sed transit; nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet. Etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.
3 Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis. Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara.This is Madvig’s conjecture; etiam pars innotarum sunt, sic raro BA.
3 Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si scicris scieris in sinu gaudere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi