Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 17_18

32 Utrumque enim improbat, utrumque exarmat. Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar vicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum. Quid habebat, quod timeret, qui ipseipse Hense; id BA. sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant? Periit itaque ex decreto suo. vides posse homines laborem pati:
33 per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum, vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis inpedimcntis inpedimentis victi exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit, vides honorem et notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit, vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum.
34 Possumus itaque adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum. In primis autem respuendae voluptates; enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est. Deinde spernendaespernendae later MSS.; sperandae BA. opes: auctoramenta sunt servitutum. Aurum et argentum et quicquid aliud felices domos onerat, relinquatur; non potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia parvo aestimanda sunt. Vale.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi