Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 17_18

24 itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet. Terribiles visu formae letumque labosque; minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere. Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum. Terribiles visu formae letumque labosque: egregie vergilius noster nonnon later MSS.; in BA. re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse.esse later MSS.; posse BA. Quid, inquam, in istis est tam formidabile quam fama vulgavit?
25 Quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo? Totiens mihi occurrunt isti, qui non putant fieri posse quicquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat.
26 At quanto ego de illis melius existimo! Ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem? Cui non faciliora apparuere in actu? Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi