Kitap 17_18
11
Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia. Quicquid te delectat, aeque vide ut flores virides; dum virent, utere;2 alium alio die casus excutiet. Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur.
12
Sed non erunt idem. Ne tu quidem idem eris. Omnis dies, omnis hora te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fiet. Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur. Horum nihil cogitabis nec remedia vulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas ahaut utere Haase; ut videres dum {vireret, vireret} uter BA. sperando, alia desperando. Si sapis,sapis later MSS.; satis BA. alterum alteri miscemisce later MSS.; misces BA,: nec speraveris sine desperatione nec desperaverissine desperatione nec desperaveris later MSS.; sine speratione nec speraveris BA. sine spe.
13
Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit. Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.