Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 17_18

4 Ingentis animi est aliena causa ad vitam reverti, quod magni viri saepe fecerunt. Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire,attentius custodire (curare) later MSS.; attentius BA. si scias alicuialicui later MSS.; aliquid BA. tuorum esse dulce, utile, optabile.
5 Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, utut later MSS.; om. BA. propter hoc tibi carior fias? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum.
6 Quaeris ergo, quomodo mihi consilium profectionis cesserit? Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium, quae motae quicquid pestiferi vaporis obferunt,obferunt F. Gloeckner; obruent BA. cum pulvere effundunt, protinus mutatam valitudinem sensi. Quantum deinde adiectum putas viribus, postquam vineas attigi? In pascuum emissus cibum meum invasi. Repeti vi ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis. Incipio toto animo studere.
7 Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit; at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet. Nam Socraten querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: non inmerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi