Kitap 16
5
Sic composito nihil accidet. Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit. Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.
6
Nullo enim tempore conquiescet et expectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet. In aequo est autem amissae rei miseratiomiseratio added by Buecheler. et timor amittendae.
7
Nec ideo praecipio tibi neglegentiam. Tu vero metuenda declina. Quidquid consilio prospici potest, prospice. Quodcumque laesurum est, multo ante quam accidat, speculare et averte. In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens. Potest fortunam cavere, qui potest ferre. Certe in tranquillo non tumultuatur. Nihil est nec miserius nec stultius quam praetimere. Quae ista dementia est malum suum antecedere?