Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 16

15 Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicit nihil iustum esse natura et crimina vitanda esse, quia vitari metus non posse; hic consentiamus mala facinora conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere. Hoc enim ipsum argumentum est, Epicure,est Epicure cod, Velz,; Epicuri est B; Epicure A. natura nos a scelere abhorrere, quod nulli non etiam inter tuta timor est. Multos fortuna liberat poena, metu neminem.
16 Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit? Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit. Proprium autem est nocentium trepidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet. Vale.
1 Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum. Fragilibus innititur, qui adventicio laetus est; exibit gaudium, quod intravit. At illud ex se ortum fidele firmumque est et crescit et ad extremum usque prosequitur; cetera, quorum admiratio est vulgo, in diem bona sunt. Quid ergo? Non usui ac voluptati esse possunt? Quis negat? Sed ita, si illa ex nobis pendent, non ex illis nos.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi